Luke 4

AMBR. Agebatur in desertum, hoc consilio, ut diabolum provocaret; nam nisi ille certasset, iste mihi non vicisset; mysterio, ut Adam de exsilio liberaret; exemplo, ut ostenderet nobis diabolum ad meliora tendentibus invidere. Historialiter: in illo deserto quod est inter Hierusalem et Hiericho, ubi figuraliter dixerat Adam a diabolo victum fuisse. BEDA. Non est scriptum de Moyse vel Elia, etc., usque ad esurit autem non tam cibum corporis quam salutem animae. AMBR. Noverat Dei Filium venturum, sed venisse per infirmitatem corporis non putabat, etc., usque ad qui hoc verbo non vescitur, non vivit. Docet magis doctrina quam miraculis pugnare, humilitati quam potentia, nihil pro diaboli arbitrio, nec declarandae virtutis consideratione faciendum. Lucas sicut res gesta est exsequitur, mediam ponens avaritiam, ultimam superbiam, secundum mores praesentis temporis, quia superbia post omnes virtutes saevit. Matthaeus non sequitur ordinem historiae, sed tentationum Adae. Haec de arrogantia dicit, non quod totus mundus sit suus, sunt enim aliqui boni. Non a diabolo est potestas, sed obnoxia tamen insidiis diaboli. Nec ideo mala ordinatio potestatum, quia malo sunt obnoxiae potestates. BEDA. Dicens diabolus Salvatori: econtrario audit, quod ipse magis adorare eum debeat, Dominum et Deum suum. In omnibus tentationibus hoc agit, ut intelligat si Filius Dei sit. Sed Christus sic responsum temperat, ut ambiguum relinquat: Quem nec gula nec avaritia vicit, tentat vana gloria, si forte illum vel ipsa victoriae suae jactantia valeat dejicere. Haec vox ei convenit qui omnes praecipitare satagit. In quo infirmus ostenditur qui nulli possit nocere, nisi prius ille se deorsum miserit. Quia Scripturarum exemplum praetulerat, Scripturarum vincitur exemplis. Utitur autem diabolus per haereticos testimoniis Scripturarum, non ut doceat, sed ut fallat. BEDA. Haec prophetia non de Christo est, sed de sancto viro. Quae etiamsi de Christo esset, etiam quod sequitur debuerat meminisse: Psal. 90.. Sed de angelorum auxilio quasi ad infirmum loquitur, de sua conculcatione quasi tergiversator tacet. . ID. Tribus tentationibus victis, omnem tentationem dicit consummatam, etc., usque ad tamen formidat instare, ne frequentius triumphetur. Non tantum a praesentibus propter visa miracula honoratur, sed apud absentes fama divulgabatur. Post miracula ecce sapientia, qua docet, qua doctrina per miracula praecedentia magnificat. BEDA. Qui non venerat ministrari, sed ministrare, etc., usque ad vel prophetiae lectionis attestatione corrigeret. . ID. In superioribus prophetiae Salvator de gentium vocatione et Ecclesiae confirmatione loquens, etc., usque ad quia Spiritus Domini est super eum. etc. Gentes intelligit quae erant vere pauperes. Neque enim Dei cognitionem, neque legem, neque prophetas, neque aliud quidquam in bonis habebant, et caeteris omnibus spiritualibus opibus erant destitutae. . BEDA. Audientibus illis qui aderant legit, etc., usque ad sed pro capacitate audientium committit doctori dispensandum verbum. . Sicut fabri filium, ita eadem erroris dementia; medicum vocant, sed in errore illorum veritas latet. Vere enim erat filius fabri, qui per ipsum in principio omnia fecit, qui operatur in Spiritu sancto et igni, qui in magna domo hujus mundi facit vasa diversi generis. Est et medicus, quia per ipsum omnia quae in coelis et quae in terra sunt restaurata. Qui de se dicit: Matth. 9.. BEDA. Non solum Dominus et caput prophetarum, etc., usque ad miracula suae virtutis avertit. ID. Quasi dicat: Non est contrarium exemplo prophetarum, etc., usque ad quia nulla erat cognoscendae divinitatis ubertas. ID. Vidua ad quam Elias mittitur, gentium figurat Ecclesiam, etc., usque ad in qua nobis vitae aeternae praeparatur panis. ID. Naaman, qui decor interpretatur, populum significat nationum, etc., usque ad quia oportet baptizatos Dominici corporis participatione confirmari. . ID. Pejores Judaei discipuli, diabolo magistro, etc., usque ad veluti divini Sculptoris expressa manu servantur. . etc. ID. Nec indignatione commotus, nec scelere offensus, etc., usque ad nec solvitur lex, si sit renovatio hominis jam labentis. . ID. In Synagoga est homo habens spiritum immundum, quia Spiritum sanctum amiserat. Introierat enim diabolus, unde Christus spiritualiter exierat. Per opera potuit probari Filius Dei. Sed nonne dixit Apostolis: Solutio, per opera, id est modum operationis. Alii dicebant: etc. Ipse dicebat: etc. BEDA. Curandus permittitur a daemone in medium projici, ut virtus patefacta plures ad salutem invitet. Non ut homines qui in verbo Dei daemonia ejiciunt, sed propria potestate virtutes operatur. . Domus Petri, circumcisio est ejus apostolatui commissa. Socrus, est Synagoga quae quodammodo mater est Ecclesiae Petro commissae. Haec febricitat, quia invidiae aestibus laborabat, persequens Ecclesiam. Sed Jesus stans super eam sanat, quia ubi timor Dei incipit esse, talis aestuatio solet recedere. . BEDA. Solis occubitus, passio Christi, per quam plures sanantur daemoniaci, quam ante vivens in carne aegrotos sanaverat, quia in carne vivens paucos Judaeorum docuit, post resurrectionem gentibus apparuit. ID. Cum jejunio fatigatum diabolus videret, etc., usque ad quia, Matth. 1.. Mystice: manifesta luce resurrectionis a credentium turmis requiritur: et in gentium deserto inventus, ne abeat, retinetur. . .
Copyright information for VulgGlossa